- HAGIOSIDERUM
- HAGIOSIDERUMGr. Α῾γιοσίδηρον, quasi sacrum ferrum, unum est ex illis tintinnabulorum generibus, quae Graeci hodierni cam panarum loco habent. Postquam enim constructis Monachorum Sacerdotumque coenobiis, Ethnicisque Principibus Graeciae imperium obtinentibus, aereis tintinnabulis, quod eorum sonus et nimiae securitatis et auctoritatis indicium eslet, abstinuêre, Symandri et Hagiosideri usum excogitasle videntur: quem succedentia Christianorum Principum tempora adeo non excuslêrunt, ut eriam eampanis in multa Graecorum templa invectis (viz. quae in Christiano orbe sunt, reliqua enim campanis carere Turcae iubent) Symandris tamen et Hagisideris locus sit. Est autem Hagiosiderum, vel, ut hodierni Graeco Barbari vocant, Agiosydirum, ferrea lamina 4. digitorum latitudine, 16. vero longitudine, funiculo in medio librata. Haec ferreo malleolo terris interpolatis vicibus ab homine pulsari solet, qui Sacerdorem Eucharistiam ad aegrotos lectoque decumbentes deferentem solet praecedere, ut inter transeundum quisque rei admoneatur. Eius figuram exhiber Hier. Magius l. de Tintinnab. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.